— 169 —
CXX.
Quo feratur talis Stella,
cum primum desinit
fixa esse.

      Putemus, exempli causa, materiam vorticis AEIO,
nunc primum secum abripere sidus N, et consideremus
versus quam partem illud feret. Nempe cum omnis

ista materia gyret circa centrum S, ideoque inde
recedere conetur, ut supra explicui, non dubium est
— 170 —
quin ea quae jam versatur in O, pergendo per R ad Q,
detrudat hoc sidus secundum lineam rectam versus S:
atque ex natura gravitatis infra explicanda, intelligetur
istum motum sideris N, alteriusve cujusvis corporis,
versus centrum vorticis in quo versatur, dici posse
ejus descensum. Sic, inquam, ipsum detrudit initio,
cum nondum intelligimus in eo esse alium motum;
sed statim etiam illud circumquaque ambiendo, secum
defert motu circulari ab N versus A; cumque hic motus
circularis ei det vim recedendi a centro S, pendet
tantum ab ejus soliditate, ut vel multum descendat
versus S, nempe si perexigua sit ejus soliditas; vel contra,
si magna sit, ab S recedat.
Descartes PPh 169-170