— 168 —
Et quia omnes partes ejusdem vorticis non
eadem celeritate moventur, nec sunt ejusdem magnitudinis;
sed a circumferentia usque ad certum terminum
earum motus gradatim fit tardior, ac deinde ab isto termino
usque ad centrum gradatim fit celerior, et ipsae
sunt minutiores, ut supra dictum est: si globus in illo
vortice descendens adeo sit solidus, ut priusquam pervenerit
ad terminum in quo partes vorticis omnium tardissime
moventur, acquirat agitationem aequalem agitationi
earum partium, inter quas versatur, non ulterius
descendit, sed ex illo vortice in alios transit, et est
Cometa. Si vero minus habeat soliditatis, atque idcirco
infra terminum illum descendat, ibi postea ad certam
distantiam a sidere, quod illius vorticis centrum occupat,
semper manens, circa ipsum rotatur, et est Planeta.
Descartes PPh 168