— 168 —
CXIX.
Quomodo Stella fixa
mutetur in Cometam
vel in Planetam.

      Jam vero considerandum est,
qua ratione debeat moveri talis
globus opacus et durus, ex multarum
macularum congerie compositus,
cum primum ab aliquo
vortice sibi vicino abreptus est. Nempe ita gyrat cum
materia a qua abripitur, ut quandiu minus habet agitationis
quam ipsa, versus centrum circa quod gyrat
detrudatur.
Descartes PPh 168