— 168 —
      CLXXXXV. Senatusconsultum ex Ordine erat ad
Consulis relationem, quae erat formula rei publicae
deliberandae, super qua Patres sententiam dicere debebant.
Nam si quid quis Senator sive utile, sive adeo
necessarium reip., sed non ad Consulis relationem censeret,
tunc non sententiam, sed sententiae loco dicebat,
ut apud Tacitum observare est: unde illustratur principium
Commentariorum Julj Caesaris de bello Civili
.
      Senatusconsultum extra Ordinem erat in rebus trepidis,
et quae nedum Comitiorum moram non paterentur,
sed ne Consulis quidem relationem expectabant:
et ad narrationem cujusvis Senatoris de aliqua publica
re, quae calidum consilium expostularet, sententiae dicebantur,
ut Senatusconsultum de Bacchanalibus sacris
Roma, Italiaque ejiciendis
.
      CLXXXXVI. Judicia ex Ordine publica erant ex
formula legis, quae crimen damnaret, et ea poena,
quae ex formula legis concepta erat: quae formula Lex
dicebatur, ut supra vidimus: unde lege agere pro
accusare; et lege agere dicebatur Lictor, quum de reo
poenas sumebat. Judicia ex ordine privata erant ex
formula, qua Praetor dictabat actionem actori, exceptionem
reo; ac proinde Judici, quem utrique dabat, formulam,
in quam ferret sententiam, praescribebat, ad
hoc exemplum; Si paret Titium Maevio centum ex
mutuo dare oportere, ni pactus sit de non petendo, Sempronj
condemna Judex
.
Vico Univ20 168