— 390 —
Sed si, quod res est, aperte fateri fas est, vereor, ne, quod acutissimus
Boerhaavius in Chemia alicubi de alchymistarum praestantissimis
artificibus suspicatur, eos nempe post multa et singularia arcana detecta, tandem
nihil non in ipsorum potestate futurum putasse, dum primum manum applicuissent,
et velocitate quadam praevidendi ea pro factis narrasse, quae fieri
posse, immo quae fieri debere colligebant, simulac animum adverterent ad ea
perficienda, idem quoque viro incomparabili fato evenerit. Equidem, si ad principia
absolute prima perventum est, non infitior aliquem artis characteristicae
usum licere, cum notionibus atque adeo terminis etiam simplicissimis ceu signis
utendi copia sit; verum ubi cognitio composita characterum ope exprimenda
est, omnis ingenii perspicacia repente velut in scopulo haeret et inextricabili
difficultate impeditur.
Kant ND 390