— 374 —
Manente autem hoc
pacto illibata materiae elasticae intermistae
densitate (propter proprie non
auctum corporis extensi volumen), attractiones
s., si mavis, cohaesiones particularum
a et c hoc vinculo haud erunt
imminutae. Verum attractio particulae b,

quatenus iungit elementa a et c, facta extensione s. diductione
particularum a et c, fit proportionalis lineae ad
fig. 5, cum antea propter minorem angulum b fig. 4 minor
fuerit; adeoque vis, qua particulae extensione aliqua facta
a diruptione retinentur, crescit et quidem in directa
ratione lineae ad, hoc est, secundum quantitatem extensionis.
Kant Ign 374