— 167 —
      CLXXXXIV. Lex autem ex Ordine erat lex a populo
jussa ex auctoritate Senatus, jam facta Tutelae,
hoc est ex formula a Senatu concepta, et per Senatorium
Magistratum ad populum lata, ut supra diximus:
eaque erat Consularis ut plurimum,
quandoque Praetoria, Dictatoria, Interregia, ut supra
diximus quoque.
      Leges extra Ordinem fuere Tribuniciae omnes,
quae non ex auctoritate Senatus, non ex formula in
Senatu concepta latae sunt, et dictae sunt proprio vocabulo
plebisscita. Hinc Privilegia, quae Plebisscitis
sunt irrogata, omnia sunt contra jus Legis xii. Tabb.
illo capite sancitum, Privilegia ne irroganto: quia Senatus
auctoritas prae ceteris in eo erat, ut Lex xii.
Tabb. esset, ut diximus, Finis omnis aequi juris,
et proinde Fons omnis Interpretationis. Hinc et
hodie privilegia dicuntur jus extraordinarium statuere,
quum jus statuant sive diversum, sive adeo adversum
juri, quod omnes tenet: et crimina, vulgo
privilegiata dicuntur, de quibus non pro stato,
et solemni judiciorum ordine quaeritur, vel ex quibus
in reos poenae supra communem conditionem
exasperantur.
Vico Univ20 167