— 166 —
CXVIII.
Quomodo istae multae
maculae generentur.

      Sed ut sciamus quo pacto tam multae maculae circa
illud generari potuerint, putemus ipsum initio non
— 167 —
minorem fuisse, quam unum ex aliis sex ei circumjacentibus,
ita ut circumferentiam suam usque ad
puncta 1, 2, 3, 4 extenderet; sidusque permagnum in
centro suo habuisse, utpote quod componebatur ex
materia primi elementi, quae per D ex tribus vorticibus
S, F, M, et per E ex tribus aliis G, H, N, versus C
recta tendebat, et inde non regrediebatur, nisi in eosdem
illos vortices versus K et L; adeo ut istud sidus
satis virium habere potuerit, ad totam materiam coeli
1 2 3 4 secum in gyrum agendam. Sed quia, propter
inaequalitatem et incommensurabilitatem quantitatum
et motuum, quae in aliis partibus universi reperitur,
nihil in perpetuo aequilibrio stare potest, ubi forte
vortex C minus virium habere coepit quam alii circumjacentes,
pars ejus materiae in ipsos migravit, et
quidem cum impetu; ita ut ea pars quae sic migravit,
fuerit major quam ista inaequalitas exigebat, ideoque
rursus postea nonnihil materiae in ipsum ex aliis remigravit,
atque ita per vices.
Descartes PPh 166-167