— 166 —
Quippe suppono vortices S, F,
et tertium M, ipsis incumbentem
supra punctum D, circa propria
centra gyrare a D versus C:
itemque tres alios G, H, et sextum N, supra ipsos positum,
verti ab E versus C; vorticem autem C ita
inter hos sex esse constitutum, ut ipsos solos tangat,
et ejus centrum ab eorum sex centris aequidistet, axisque,
circa quem gyratur, sit in linea DE. Qua ratione
istorum septem vorticum motus inter se optime conveniunt;
et quantumvis multis maculis sidus vorticis C
obruatur, adeo ut perexiguas, vel etiam plane nullas
habeat vires ad globulos coeli circa se positos secum
in orbem rapiendos, non tamen ulla est ratio, cur alii
sex illud e loco suo expellant, quamdiu inter se sunt
aequales.
Descartes PPh 166