— 390 —
II.
Forma, quae consistit in substantiarum
coordinatione, non subordinatione.
Coordinata enim se invicem respiciunt ut complementa ad
totum,
subordinata ut causatum et causa, s. generatim ut principium
et principiatum. Prior relatio est reciproca et
homonyma, ita, ut quodlibet
correlatum alterum respiciat ut determinans, simulque ut determinatum,
posterior est
heteronyma, nempe ab una parte nonnisi dependentiae,
ab altera causalitatis. Coordinatio haec concipitur ut
realis et
obiectiva, non ut idealis et subiecti mero arbitrio fulta, per quod, multitudinem
quamlibet pro lubitu summando, effingas totum.