— 166 —
      CLXXXXIII. Praeterea, ut supra dictum est
Ordo naturalis unice verum amat, certum contemnit;
Ordo Civilis unice ad certum spectat, ac pro certo
posthabet verum; Ordo mistus per certa rimatur verum,
non tamen prae vero negligit certum.
      Hinc Resp. mere regia, quia est maxime naturae
conveniens, tota ex Ordine naturali est, et ex vero
regenda; tota extra Ordinem Civilem, nec certo ullo
obligatur: itaque sola facti veritate inspecta, omni
contempta solemnitate res publicae aguntur, privatae
judicantur.
      Resp. mere libera tota ex ordine naturali est,
quia multitudo, quae ibi regnat, solam aequitatem
naturalem intelligit. Unde diximus leges Tribunicias
esse reip. popularis maxime proprias, quibus innumera
privilegia extra ordinem, nempe Civilem, hoc
est sine Senatus auctoritate sunt irrogata; et quae ex
genere latae sunt, eae sunt, ut supra vidimus,
aequitate naturali refertae.
      Resp. autem mere Optimatium tota ex Ordine
Civili est, nam continentissima novi condendi juris:
unde omnia, ut diximus, ex ratione Civili sub
colore exemplorum
aguntur, transiguntur.
      Itaque ut Resp. Rom. natura libera facta est ex
Optimatibus mista
, ita Ordo naturalis Ordine Civili
potior fuit: et Jus Praetorium pro caussarum utilitate,
immo pro voluntate Praetorum mutabile apud
Romanos extitit, quod aequitati naturali faceret satis
cum aliqua tamen Juris Civilis observantia; et quo
magis Rom. Libertas invaluit, eo crevit magis Praetorj
— 167 —
Juris auctoritas, ut jam tempore Ciceronis
non amplius Jurisprudentia apposite ad Leg. xii. Tabb.
sed ad Edictum Praetoris accommodate traderetur.
      In rep. Rom. denique regia, sive sub Principatu
mista Optimatibus, et libertati
maxime celebratus est
Ordo naturalis, apud Praetores Edictis sub aliqua Legis
XII. Tabb. reverentia; apud Principes autem Constitutionibus
sine ullo amplius juris antiqui respectu.
Vico Univ20 166-167