— 364 —
Atque ipsimet
gaudemus, nos etiam olim ita in scholis fuisse institutos;
sed quia illo jam soluti sumus sacramento,
quod ad verba Magistri nos adstringebat, et tandem
aetate satis matura manum ferulae subduximus, si velimus
serio nobis ipsis regulas proponere, quarum auxilio
ad cognitionis humanae fastigium adscendamus, haec
profecto inter primas est admittenda, quae cavet, ne
otio abutamur, ut multi faciunt, quaecumque facilia
sunt negligentes, et nonnisi in rebus arduis occupati,
de quibus subtilissimas certe conjecturas et valde probabiles
rationes ingeniose concinnant; sed post multos
labores sero tandem animadvertunt, se dubiorum
multitudinem tantum auxisse, nullam autem scientiam
didicisse.
Descartes Reg 364