— 164 —
Sic, exempli causa, vortex N ita situs est, ut aperte
cursum vorticis S magis impediat quam ulli alii vicini;
quapropter facile ab hoc vortice S abripietur, statim
atque aliquot maculis illius sidus erit involutum: ita
— 165 —
scilicet, ut circumferentia vorticis S, quae jam terminatur
linea OPQ, terminetur postea linea ORQ; totaque
materia, quae continetur intra lineas OPQ et

ORQ, ei accedat, ejusque cursum sequatur, reliqua
materia, quae est inter lineas ORQ et OMQ, in alios
vicinos vortices abeunte. Nihil enim aliud vorticem N
— 166 —
in eo situ, in quo nunc esse supponitur, potest conservare,
quam magna vis materiae primi elementi, in
ejus centro existentis, quae globulos secundi circumquaque
ita propellit, ut ejus impulsui potius quam
motibus vicinorum vorticum obsequantur: quae vis
interventu macularum debilitatur et frangitur.
Descartes PPh 164-165-166