— 164 —
CXVI.
Quomodo destrui possit,
antequam multae maculae
circa ejus stellam
sint congregatae.

      Atque hinc patet non esse quidem periculum, ne
ullus vortex ab aliis vicinis destruatur, quamdiu sidus
quod in centro suo habet, nullis maculis est involutum;
sed, cum illis tegitur et obruitur, pendere tantum
a situ, quem iste vortex inter alios obtinet, ut vel
citius vel tardius ab ipsis absorbeatur. Nempe si talis
sit ejus situs, ut vicinorum aliorum vorticum cursui
valde resistat, citius ab illis destruetur, quam ut multi
macularum cortices circa ejus sidus densari possint;
sed si minori sit ipsis impedimento, lente tantum minuetur;
interimque maculae, sidus in ejus medio positum
obsidentes, densiores fient, pluresque ac plures
tam supra quam etiam intra illud congregabuntur.
Descartes PPh 164