— 58 —
EXCUBITOR
SEU
IOH. HENNEQUINI APOLOGETICA DECLAMATIO HABITA IN AUDITORIO
REGIO PARISIENSIS ACADEMIAE IN FEST. PENTEC.
ANNO 1586 PRO NOLANI ARTICULIS.

      Credendi consuetudinem, Illustrissimi, amplissimi,
doctissimique DD., potissimam esse caussam, qua ratio
humana a perceptione eorum quae sunt per se
manifesta impediatur, in fine secundi de sapientia declaravit
Aristoteles: ubi quantam vim haec habeat,
leges (inquit) declarant, in quibus plus fabulosa atque
puerilia possunt propter consuetudinem, quam ea quae
sensibus expressius cognoscuntur. Sicut enim (adiicit
illius Commentator Averroes) qui veneno vesci consueverunt,
ea perhibentur facultate praediti, ut tum
ipso tamquam proprio cibo reficiantur, tum consequenter
— 59 —
quod caeteris est vitale, atque medicina, idipsum
sibi exitiale experiantur. Porro quibus a fato meliora
animo sunt elargita dona, quique omnino dormientem
animam non sunt adepti, citra magnam difficultatem
arduumque negocium licebit quaqueversum sese diffundens
posse concipere lumen, si quando ad arcem
iudicii supra communis sensus atque fidei ambitum
revocati et inter duas contradictionis partes
constituti iudices ordinarii exuti affectus caligine, tum
intentius utriusque partis rationes exaudiant et diligenter
examinent, et aequa lance quidquid sensibus
videtur apertum, vulgatum, concessum, constans, amicum,
atque domesticum, sicubi in controversiam
fuerit revocatum, cum eo quod videtur absurdissimum
adversario, conferant. Ita enim fiet ut tandem coram
deorum hominumque iudicio non temere, velut ignobile
vulgus, servile, atque stupidum pecus, in profundo
obscuritatis atque ignorantiae barathro, tamquam
in meridiana luce et expressa veritate constituti, credidisse
videantur: velut ii omnes quibus quoque persuasum
esse potest divinam unquam esse posse veritatem
quae sensum, vereque naturale, et humanum
iudicium subterfugiat atque reformidet.
Bruno Acr 58-59