— 164 —
      CLXXXXI. Nam, quia in republica libera Imperium
est multitudinis, et multitudo aequitatem naturalem
tantum intelligit; et aequitas naturalis pro singulis
caussarum meritis aestimatur; et caussae pro circumstantiarum
infinito numero semper sunt aliae; et
populus liber quicquid vult per leges jubet: in rep.
libera legibus, et quidem innumeris vivitur: unde tanta
Athenis, quantam vidimus, copia legum; et
Romae, quatenus in rep. libera, innumera privilegia,
ut supra vidimus quoque.
      In rep. mere Regia Reges summi ex suo arbitrio
tum publice tum privatim gentis moribus moderantur.
Hinc apud Moschos, Turcas, Tartaros, Persas nullae
leges humanae de jure sive publico, sive privato
scriptae; sed Moschis utriusque Foederis Testamentum,
Turcis, Tartaris, Persis Alchoranum
scripto custoditur:
et ipsum jus Divinum iis libris consignatum vi
consuetudinis, quanquam in pluribus turpissimae foedatum;
in Regnis Catholicis vi Traditionis purissime
observatur.
      In rep. mere Optimatium, cujus forma est custodia
Juris, omnia peraguntur exemplis verbo, re ipsa
vero ex Civili Patrum prudentia sub exemplorum praetextu;
ut in argumento de publicis judiciis supra vidimus.
      In rep. mista, ut est ex his formis mista, ita
— 165 —
partim legibus, partim moribus, partim exemplis vivitur;
uti in Romana sub Principatu mista ex Optimatibus
et libertate, pleraque omnia agitabant Cives
ex moribus, sive ex jure naturali gentium novissimarum,
quamplurima ex Lege xii. Tabb. aliisque, et aliqua
sub exemplis, ut supra diximus, ubi egimus de
more majorum
.
Vico Univ20 164-165