— 163 —
      CLXXXVIII. Quapropter a Celso, ipsius Ulpiani
judicio, eleganter definita, Ars aequi boni, seu solertia
aequandarum utilitatum, nullo jure, nulla lege,
nulla formula, quae iniquum dictat, spectata: nec sinit
leges ullas per inertiam ociari; sed ubicumque
opus est, diligenter curat, ut aliquam afferant utilitatem.
      CLXXXIX. Ejusque Jurisprudentiae Regula aeterna
est Aequitas Naturalis, quae multa contra communes
juris regulas recipit, et admittit, ac juris Civilis
rigores temperat. Sed ea ipsa durior est juris rigor,
ut supra diximus: neque enim ex suo jure
immutabili quenquam solvit; nec ullum unquam hominis
meritum tantum est, ut ratio naturalis ipsi indulgeat,
quod non dictet honestas: tamen totius generis
nomen occupavit: et aequitas Civilis magis appellata
est juris rigor; quia Civilis rigor, est sane rigor
in caussis, in quibus contra immerentes duratur:
at aequitas naturalis ex genere aequitas dicta
est; quia in ipsis caussis, in quibus immota haeret,
haeret autem in omnibus, in ipsis, inquam, caussis benigna
est: et pravum est hominum judicium, qui
eam iniquo animo ferunt; nam de ea sensuum sapientia,
quam stultitiam definivimus, judicant.
      CLXXXX. Ad hoc exemplum ex Tutela Spartana
juris
, ut decet Remp. Optimatium, qualis Spartana
erat, et ex Atheniensi legum emendandarum libertate,
quae remp. liberam consequitur, qualis erat Atheniensis,
confusa Jurisprudentia Rom. in terris nata ex utriusque
reip. forma; uti ex eadem rerumpp. mixtura supra
vidimus ex Atheniensium, et Lacedaemoniorum
— 164 —
institutis, hoc est, ex forma reip. liberae, et
Optimatium, Jus Romanum ex scripto, et non scripto
coaluisse.
      Sed hanc juris, et Jurisprudentiae Romanae mixturam
ex ipsius temperatura reip. natam esse, sequentia
satis confirmant.
Vico Univ20 163-164