— 162 —
CXV.
Totum aliquando vorticem,
in cujus centro
est stella, destrui
posse.

      Fieri etiam potest ut totus vortex, in quo talis aliqua
stella fixa continetur, ab aliis circumjacentibus
vorticibus absorbeatur, et ejus stella, in aliquem ex
istis vorticibus abrepta, mutetur in Planetam vel Cometam.
Nempe duas tantum causas supra invenimus,
— 163 —
quae impediant ne uni vortices ab aliis destruantur;
harumque una, quae consistit in eo, quod materia unius
vorticis objectu vicinorum impediatur ne versus alium

quem possit evagari, non potest in omnibus locum habere.
Nam si, exempli causa, materia vorticis S a vorticibus
L et N ita utrimque prematur, ut hoc impediat
— 164 —
ne versus D ulterius progrediatur, non potest eadem
ratione impediri a vortice D, ne se diffundat versus
L et N, nec etiam ab ullis aliis, nisi qui sint ei viciniores,
pro ratione suae magnitudinis; atque adeo in
omnium maxime vicinis non habet locum. Altera autem
causa, quod nempe materia primi elementi, in
centro cujusque vorticis sidus componens, globulos
secundi circa illud existentes a se repellat versus alios
vortices vicinos, locum quidem habet in omnibus iis
vorticibus, quorum sidera nullis maculis involvuntur;
sed non dubium est, quin densiorum macularum interventus
eam tollat; praesertim earum, quae plurium
corticum instar sibi mutuo incumbunt.
Descartes PPh 162-163-164