— 162 —
CXIV.
Eandem stellam posse
per vices apparere ac
disparere.

      Sed facile fieri potest, ut eadem stella fixa per vices
appareat et dispareat, singulisque vicibus quibus disparebit,
novo cortice macularum involvatur. Talis
enim alternatio est naturae valde familiaris, in corporibus
quae moventur: ita scilicet ut, cum ab aliqua
causa versus certum terminum impulsa sunt, non in
eo subsistant, sed ulterius pergant, donec rursus ab
alia causa versus ipsum repellantur. Ita, dum pondus
funi appensum, vi gravitatis ab uno latere ad perpendiculum
suum descendit, impetum acquirit, a quo
ultra istud perpendiculum in oppositum latus fertur,
donec rursus gravitas, isto impetu superato, illud versus
perpendiculum moveat, et inde novus in eo impetus
oriatur. Ita, vase semel moto, liquor in eo contentus
multoties it et redit, antequam ad quietem
reducatur.
Descartes PPh 162