— 162 —
      Atque hinc Jurisprudentia Atheniensis per aliam
reip. mutationem, aliasque caussas, quas inferius dicemus,
sensim aucta, et propria tandem sub Principatu
perfecta est, quae non rigida et rudis, ut Spartana,
non sinuosa et benigna, ut Atheniensis, sed elegans
et gravis tota ad honestatem composita, quae in singulis
caussis propria aequitatis naturalis momenta expendens,
nullas formulas verborum, sed formulam
mentis
, non certum, sed verum, non aequm civile,
sed aequum naturale, sive aequum aeternum bonum,
utile in quibusvis caussis aequale
, quam formulam naturae
Varro
appellabat, diligenter custodit; atque
ad eam, tanquam ad regulam Lesbiam, quae se ad
corpora, non ad se corpora dirigit, aequat omnes iniquas
utilitates; quare omnibus caussis benigna adest:
quae et in repub. libera, et sub Principatu usque ad
Edicti Perpetui tempora fuit sedula Ars fallendi juris
Civilis, prae studio veri, prae studio aequi boni; post
Edicti Perpetui tempora, ut mox dicemus, facta est
omnino verax et generosa.
Vico Univ20 162