— 161 —
CXIII.
In omnibus maculis
multos meatus a particulis
striatis excavari.

      Obiterque hic est notandum, particulas striatas in
omnibus istis macularum corticibus continuos sibi
meatus excavare, ac per omnes simul, tanquamper
unam solam maculam, transire. Formantur enim istae
maculae ex ipsa materia primi elementi, et ideo initio
sunt mollissimae, istisque striatis particulis facilem
viam praebent. Quod idem de aethere circumfuso dici
non potest; quamvis enim crassiores ejus particulae
nonnulla etiam istorum meatuum vestigia retineant,
quoniam ex macularum dissolutione genitae sunt: quia
tamen motui globulorum secundi elementi obsequuntur,
— 162 —
non semper eundem situm servant, nec ideo particulas
striatas recta pergentes, nisi admodum difficulter,
admittunt.
Descartes PPh 161-162