— 161 —
      Quare et acute, et vere dicere possis, uti Jus
Civile est Juris gentium quaedam Fabula, et Imitatio,
ut supra diximus; ita Jus Praetorium est ipsum Jus
naturale sub Juris Civilis aliqua persona, et imagine.
      Et hac ratione a Praetoribus Romanis primulum
extitit Jurisprudentia benigna, quam licet Atheniensium
appellare, quia remp. liberam decet, in qua et
Philosophi ratione naturali, non Civili disserunt de Justitia,
de rep., de legibus; et Oratores ratione item
naturali, et argumentis ex sensu communi depromptis,
qui solus materiam proprie Oratoriam suppeditat,
apud multitudinem regnant; cui unice eloquentia facta;
nam Sapienti verbum sat est. Quare, ut Athenis
Oratores facundiae vi aequum a Judicibus obtinebant;
ita et Romae in rep. libera praeclare diserti in judiciis
aequitate jus superabant: ut M. Crassus ipsius Ciceronis
judicio Romanus Demostheues in caussa M. Curj,
in qua, ut ejusdem verbis utar, Patrocinium voluntatis
mortuorum susceperat
adversus Mucium Scaevolam Jurisprudentiae
columen, qui jus tuebatur, aequm obtitinuit;
— 162 —
uti et obtinuit Cicero ipse pro A. Caecina adversus
Formulam, qua Sex. Aebutius una ejus literula
fretus, qua dejicio ab ejicio differt, se tuebatur. Et divisae
apud Romanos artes Oratoria, et Jurisprudentia: nam
Jurisconsulti in rep. libera Jurisprudentiam Spartanam
rudem, Oratores si quas juris caussas susciperent, Jurisprudentiam
Atheniensem
eloquentissimam profitebantur.
Itaque Jurisconsulti jus Civile in specie maxime
propria a Pomponio dictum, nempe Formulas legum
conservabant; Oratores jus Praetorium, quod juri
Civili in specie opponitur promovebant.
Vico Univ20 161-162