— 160 —
      Sic Praetor uti actionibus jus Civile tuebatur,
ita exceptionibus juri naturali succurrebat: et uti Athenienses
in annos leges, ita Praetores in annos mutabant
edicta, non ex jure imperj, ut vulgo putant,
quod par in parem non habet, sed in perpetuae utilitatis
experimentum. Eaque ratione Edicta aequitatis
longo usu spectatae
, jure imperj nihil quicquam obstante,
de Praetoribus in Praetores transferebantur; unde
eorum jus translaticium dictum est.
      At vero si caussae existerent, de quibus nullum
jus Lege xii. Tabb. neque diserte cautum, neque per
interpretationem, ut caussae de possessione, quas nunquam
Jus Cjvile agnovit, quia si agnovisset, Optimates
Jus Quiritium perdidissent; nam possessores longissima
agri Rom. possessione jure nexi soluti essent; quod
postea plebei Lege Poetelia retulere, ut supra innuimus,
et latius infra dicemus; nec pro agro, quem
non ex jure Quiritium habuerant, ob aes alienum
cum iisdem Patribus contractum, apud eosdem privatim
vincti haberentur; itaut Patres non ultra privatum
carcerem in eos haberent in vestigium antiqui Imperj,
quod Optimi privatim, jam ante constitutas
respp. in Clientes exercebant, ut supra diximus quoque.
Caussas igitur possessionis Praetor nullo juris
Ordine, hoc est, nulla formula ex jure Civili dictata,
nullo dato judice, ipse cognoscebat Interdictis. Si quae
aliae ejus generis essent caussae, Praetores per summam
libertatem de iis postea, corrupta in potentiam rep., et
maxime plebejorum parte superante, dare coepere, ut
lib. II. latius ostendemus: quae sunt actiones Praetoriae,
quae dicuntur in factum; quas omnium maxime
proprie Praetorias
diceres; namque in ejusmodi caussis
— 161 —
Praetor erat proprj juris Conditor, quod nihil cum
Civili commune habebat: si vero caussae essent, quas
Lex xii. Tabb. tacita cogitarat, Praetor jus Civile ad
eas producebat; atque de iis sunt omnes Actiones Civiles
utiles
, in quibus proprie Praetor jus Civile supplebat:
si vero essent, quarum aequitati Lex xii. Tabb.
surda, durave esset; Praetor aliquo commento, fictioneve
aliqua ita temperabat, remque moderabatur,
ut eadem opera et jus Civile, et aequitas naturalis
salva essent: atque in his proprie Praetor sub aliqua
Juris Civilis imagine, et ipsius Legis
xii. Tabb. religione
jus Civile emendabat
; uti sunt omnes bonorum
possessiones, actionum rescissiones, in integrum restitutiones
,
et alia ad hoc instar praetoria jura.
Vico Univ20 160-161