— 159 —
      CLXXXVII. Eadem quoque Juris custodia apud
Patres, et custodia libertatis apud Tribb. pl. praestitere quoque,
ut Romani Atheniensibus ipsis, qui suos
jactant Philosophos, in ministrando ex legibus jure sapientiae
laude antecellerent. Quia enim Libertas jam
privilegiis in jus publicum Legis xii. Tabb. insurrexerat,
principio quidem poenas extra ordinem irrogando;
nam postea eo ventum, ut extra legum ordinem quoque
mandaret honores, quia plebs uti aequitatis naturalis
gnara est, ita aequitatis civilis est imperita; veriti
Optimates, ne plebs legum rigorem quereretur,
et jus quoque privatum Legis xii. Tabb. abrogaret,
derogaretve, et Romani, uti Athenienses, ob ipsarum
inutilitatem, vel duritiem in annos singulos demutarent;
unde enormi legum copia postea laboraretur;
quae Taciti judicio una est ex corruptissimae reip. notis;
quod Spartani illo eleganti dicto Atheniensibus
objectabant; Leges Athenis scribi, Spartae servari;
his de caussis Praetorem Rom. alium Magistratum Senatorium,
ut prisci Consules, appellatum; nam Coss.
principio Praetores dicti, iisdem auspiciis, ut refert Livius,
quibus Consules, ut qui Consulibus extra Urbem
agentibus, is Consulum loco in Urbe esset,
creari curarunt, qui viva Legis XII. Tabb. vox
esset, unaque opera et jus Civile custodiret, et
aequitati naturali adesset, jure privato Legis xii. Tabb.
immoto, unumque et Senatus cum Praetore Aristocratiae
faceret corpus; et uti Senatus Populo in publicis
rebus, ut supra diximus, ita in privatis rebus
Praetor praestaret civibus juris auctoritatem, quam diximus,
— 160 —
jam factam esse Tutelae Rom. Juris.
Vico Univ20 159-160