— 48 —
Propositio VI.

      Una substantia non potest produci ab alia substantia.
Demonstratio.

      In rerum natura non possunt dari duae substantiae ejusdem attributi
(per Prop. praeced.), hoc est (per Prop. 2.), quae aliquid inter se
commune habent. Adeoque (per Prop. 3.) una alterius causa
esse nequit, sive ab alia non potest produci. Q.E.D.
Corollarium.

      Hinc sequitur substantiam ab alio produci non posse. Nam in
rerum natura nihil datur praeter substantias, earumque affectiones,
ut patet ex Axiom. 1. et Defin. 3. et 5. Atqui a substantia produci
non potest (per praeced. Prop.). Ergo substantia absolute ab alio
produci non potest. Q.E.D.
Aliter.

      Demonstratur hoc etiam facilius ex absurdo contradictorio.
Nam si substantia ab alio posset produci, ejus cognitio a cognitione
suae causae deberet pendere (per Axiom. 4.); adeoque (per Defin. 3.)
non esset substantia.
Spinoza E 48