— 158 —
CXI.
Descriptio stellae ex improviso
apparentis.

      Materia autem coelestis in toto vortice, hoc sidus I
circumjacente, comprehensa, suas interim vires potest
retinere, quamvis forte illae non sufficiant ad sensum
luminis in oculis nostris excitandum: fierique potest
ut interim iste vortex praevaleat aliis vorticibus sibi
vicinis, et fortius illos premat quam ab ipsis prematur.
Unde sequeretur sidus I augeri debere, nisi macula
d e f g, illud circumscribens, id impediret. Nam, si jam
circumferentia vorticis I sit AYBM, putandum est ejus
globulos, circumferentiae isti proximos, eandem habere
vim ad progrediendum ultra ipsam, versus alios
vortices circumpositos, ac globulos horum vorticum
ad progrediendum versus I, non majorem nec minorem:
haec enim unica ratio est, cur ejus circumferentia
ibi potius quam alibi terminetur. Si autem, caeteris
immutatis, contingat ut minuatur illa vis, qua, exempli
causa, materia vorticis O tendit versus I (hocque
variis ex causis potest contingere, ut si ejus materia in
alios vortices transeat, vel multae maculae circa sidus
in O existens generentur, etc), necesse est, ex legibus
naturae, ut globuli vorticis I, qui sunt in circumferentia
Y, ultra ipsam pergant versus P; et quia reliqui
omnes, qui sunt inter I et Y, eo versus etiam tendunt,
inde augeretur spatium in quo est sidus I, nisi macula
— 159 —
defg ipsum terminaret; sed quia haec macula non permittit
illud augeri, globuli coelestes ei proximi paulo
majora solito intervalla circa se relinquent, et plus
materiae primi elementi in iis intervallis continebitur,
quae, quandiu in ipsis erit dispersa, non magnas vires
habere potest. Si autem contingat particulas primi

elementi, per poros maculae exeuntes et in globulos
illos impingentes, vel aliam quamvis causam, aliquos
ex istis globulis a maculae superficie sejungere, materia
primi elementi, spatium intermedium statim replens,
satis virium habebit ad alios globulos istis
vicinos ab eadem maculae superficie sejungendos; et
quo plures ab illa ita sejunget, eo plus virium acquiret:
ideoque brevissimo tempore, ac tanquam in momento,
supra totam istam superficiem se diffundet;
— 160 —
ibique non aliter gyrans, quam ea quae intra maculam
continetur, non minori vi pellet globulos coeli circumpositos,
quam eosdem pelleret ipsum sidus I, si nulla
macula illud involvens ejus actionem impediret: atque
ita magna luce ex improviso fulgebit.
Descartes PPh 158-159-160