— 48 —
Propositio V.

      In rerum natura non possunt dari duae, aut plures substantiae
ejusdem naturae, sive attributi.

Demonstratio.

      Si darentur plures distinctae, deberent inter se distingui, vel ex
diversitate attributorum, vel ex diversitate affectionum (per Prop.
praeced.
). Si tantum ex diversitate attributorum, concedetur ergo,
non dari, nisi unam ejusdem attributi. At si ex diversitate affectionum,
cum substantia fit prior natura suis affectionibus (per propo. 1.)
depositis ergo affectionibus, et in se considerata, hoc est (per Defin.
3. et Axiom. 6.
) vere considerata, non poterit concipi ab alia distingui,
hoc est (per Prop. praeced.) non poterunt dari plures, sed tantum
una. Q.E.D.
Spinoza E 48