— 157 —
CX.
Quod lumen stellae per
maculam vix possit
transire.

      Et ideo etiam illa vis, in qua lumen consistere supra
diximus, vel nulla prorsus in ipso, vel non nisi admodum
debilis esse potest. Nam, quatenus ejus materia
circa axem f d rotatur, vis omnis qua recedere conatur
ab isto axe, in macula frangitur, et ad globulos secundi
elementi non pertingit; nec etiam illa, qua ejus
particulae striatae, ab uno polo venientes, recta versus
alium tendunt, quicquam potest praestare: non modo
— 158 —
quia istae particulae valde exiguae sunt, respectu globulorum
coelestium in quos impingunt, ac etiam aliquanto
tardius, quam reliqua materia primi elementi,
moventur; sed praecipue quia illae quae ab uno polo
veniunt, non magis istos globulos in unam partem
propellunt, quam aliae, ex alio polo venientes, in
adversam.
Descartes PPh 157-158