— 8 —
Hic est itaque finis, ad quem tendo,
talem scilicet naturam acquirere, et, ut multi mecum eam acquirant,
conari, hoc est, de mea felicitate etiam est operam dare,
ut alii multi idem, atque ego intelligant, ut eorum intellectus,
et cupiditas prorsus cum meo intellectu, et cupiditate conveniant;
utque hoc fiat, d necesse est <Vooreerst> tantum de Natura intelligere,
— 9 —
quantum sufficit, ad talem naturam acquirendam; deinde formare
talem societatem, qualis est desideranda, ut quamplurimi
quam facillime, et secure eo perveniant. Porro <,ten darden,>
danda est opera Morali Philosophiae, ut et Doctrinae de puerorum
Educatione; et, quia Valetudo non parvum est medium ad hunc
finem assequendum, concinnanda est <ten vierden,> integra
Medicina; et quia arte multa, quae difficilia sunt, facilia redduntur,
multumque temporis, et commoditatis in vita ea lucrari
possumus, ideo <ten vijfden,> Mechanica nullo modo est
contemnenda. Sed ante omnia excogitandus est modus medendi
intellectus, ipsumque, quantum initio licet, expurgandi, ut
feliciter res absque errore, et quam optime intelligat.
Spinoza TIE 8-9