— 157 —
      Hanc a Gentibus accepere Romani Theologiam, et
perfecere Jurisconsulti: nam ut Plato inter Graecos postea
invictis rationibus firmat, animos supra corpus esse,
ac proinde immortales; et has corporum imagines,
sive ideas, quanquam corporum sint, et corporum
occasione in nobis excitentur, corporeas non tamen esse
demonstrat: quam doctrinam Malebrancius novo,
et eleganti excogitato intelligibilis extensionis vocabulo
nostris temporibus multa cum laude expolivit; ita Jurisconsulti
ipsius Jurisprudentiae Rom. ductu, alio proposito,
nempe legum interpretandarum, idem affirmant:
quum ajunt, jura esse individua, quae solius substantiae
incorporeae proprietas est; nam quia individua, dicunt
non constare corpore, sed intellectu consistere;
et quia individua, non corrumpi, rumpere enim dividere
est; ac proinde jura quosdam substantiae incorporeae,
et immortalis modos esse, nempe animi humani,
quem omnis juris statuunt domicilium, et sedem:
et ita Jurisconsulti ipsius Jurisprudentiae Rom. vi
— 158 —
omnis Graecorum sapientiae imprudentes ad Platonicos
accessere.
      Nam quod Celsus J. C. ait jura esse corpora
qualiter se habentia, ut bonitas, salubritas, amplitudo
;
id ex Viri philosophia, non ex philosophia Jurisconsulti
Rom. dictum est: quando supra demonstravimus
aequalia corpora fieri quidem inaequalia posse;
at geometricam, vel arithmeticam aequalitatem aeternam
esse: et jura non in fluxis corporibus, sed in
ipsa aequalitate aeterna constare; et corpora quid supra
corpus, fluxa aeternum non posse gignere.
Vico Univ20 157-158