— 156 —
CIX.
Quod alii etiam meatus
illos decussatim
intersecent.

      Residuum autem materiae primi elementi, quod in
spatio I continetur, circa axem f d gyrando, semper
inde recedere conatur; ideoque quosdam exiguos
meatus sibi ab initio formavit, semperque postea conservat
in macula d e f g, qui priores decussatim intersecant,
et per quos aliquid istius materiae solet effluere,
— 157 —
quia semper aliquid per priores, simul cum particulis
striatis, ingreditur.
Cum enim omnes maculae partes
sibi invicem adhaereant, non potest circumferentia
d e f g nunc major fieri, nunc minor: ideoque semper
aequalis quantitas materiae primi elementi debet in
sidere I contineri.

Descartes PPh 156-157