— 156 —
Quippe notandum est particulas striatas,
quae singulis momentis ad superficiem sideris I appellunt,
non esse tam multas, ut repleant omnes meatus
ad mensuram suam excavatos in maculis e f g: quia
etiam in coelo non replent omnia intervalla, quae sunt
inter globulos secundi elementi; sed magna copia
subtilioris materiae illis admixta esse debet, propter
varios istorum globulorum motus; quae materia subtilior
cum ipsis ingrederetur istos meatus, nisi particulae
striatae, ab alio sideris hemisphaerio reflexae, majorem
haberent vim ad illos occupandos. [>]
Descartes PPh 156