— 156 —
      Ea ratione Optimi a Religione Fontium, quam
diximus, ad Religionem Deorum Manium progressi;
a jure humano iterum ad Divinum rediere.
      Hac majores gentium a posteris divinitate donati,
persuasionem induxere, animos, non corpora, sed quasdam
corporum imagines esse, ac proinde immortales
;
quod corpora tres habeant dimensiones, longitudinem,
latitudinem, profunditatem; imagines longitudinem,
et latitudinem tantum: et hac ratione equidem probarem
eorum conjecturam, qui stemmata, schemata, imagines
legendum putant. Namque hanc gentium metaphysicam
nobis testantur Poëtae, qui animos defunctorum
per obstructa terrae ad Inferos, ad Elysios permeare:
et cum eas describunt, per imagines humana
majores
describunt. Atque hinc Romanos Patricios verisimilius
Viros multarum imaginum dictos putaverim,
quam quod in Atriis statuas Majorum per stemmata
dispositas haberent; qui splendoris luxus post Asiam
— 157 —
devictam ad Romanos sero commeavit.
      Haec illius rudis aetatis Metaphysica ipsissima Epicuri
Physica
est, qui e corporibus imagines jugiter effluere,
et per inane volitare, et cum de Confucio, ex.
gr. cogitamus, Sinensium simulacra per tantum terrarum,
ac marium inoffenso cursu nostris mentibus objici,
et inter infinitam aliorum turbam, ubi nobis libeat,
praesto esse docet: neque haec tam sit Poetarum laus,
quam Epicuri reprehensio: nam eam sapientiam ferebat
aevi Poëtici natura, sive Generis Humani Adolescentia,
quae phantasia plurimum ingenioque pollebat,
et ob haec ipsa illud seculum ratione pura praestabat
parum: at philosophum de rebus metaphysicis
eo genere disserere, quo Poëtae fabulantur, et rudissimae
ante Poetas gentes sunt opinatae, id vero est maxime
reprehendendum.
Vico Univ20 156-157