— 155 —
CVIII.
Quomodo materia primi
elementi per istos
meatus fluat.

      Ita igitur materia primi elementi utrimque ex polis
per istos meatus ad sidus I potest pervenire; ac quia
ejus particulae striatae caeteris sunt crassiores, ideoque
majorem habent viam ad pergendum secundum lineas
rectas, non solent in eo manere, sed ingressae per f,
protinus egrediuntur per d, atque ibi occurrentes

globulis secundi elementi, vel materiae primi a B
venienti, non possunt ulterius pergere secundum lineas
rectas, sed, in omnes partes reflexae, per aetherem
circumfusum xx versus hemisphaerium efg revertuntur;
et quotquot ingredi possunt meatus maculae,
vel macularum, quae ibi sidus istud tegunt, per illos
rursus progrediuntur ab f ad d; sicque assidue per
medium sidus transeundo, et per aetherem circumfusum
— 156 —
redeundo, quendam ibi quasi vorticem componunt.
Quae vero ab istis meatibus capi non possunt,
vel occursu particularum hujus aetheris dissolvuntur,
vel per partes vicinas eclipticae QH in coelum abire
coguntur. [>]
Descartes PPh 155-156