— 154 —
CVII.
Cur etiam quae veniunt
ab uno polo, non
transeant per eosdem
meatus, quam quae
veniunt ab alio.

      Notandumque est istos etiam meatus cochlearum
instar esse excavatos, ad formam particularum striatarum
quas admittunt, ideoque illos qui unis patent, non
patere aliis a polo opposito venientibus, et contrario
modo intortis.
Descartes PPh 154