— 154 —
Quia, cum tota ista macula non
constet nisi ex ramentis primi elementi minutissimis,
quae, sibi mutuo adhaerentia, quosdam quasi ramulos
componunt, particulae striatae, venientes a parte f,
istorum ramulorum extremitates, sibi in meatibus istis
occurrentes, inflectere debuerunt versus d; ideoque,
si per eosdem meatus eis esset regrediendum a d versus
f, istae ramulorum extremitates nonnihil assurgentes
ipsarum transitum impedirent. Eodemque modo
particulae striatae, venientes a parte B, meatus alios
sibi excavarunt, quorum ingressus in tota superficie
e d g sparsi sunt, et egressus in adversa e f g.
Descartes PPh 154