— 154 —
CVI.
Quae sit dispositio istorum
meatuum, et cur
particulae striatae per
illos retrogredi non
possint.

      Nempe particulae striatae primi elementi, venientes
non ab uno aliquo puncto duntaxat, sed a tota coeli
regione quae est versus polum A, et tendentes non
versus unicum punctum I, sed versus totum medium
coeli HIQ, formant sibi meatus in macula d e f g, secundum
lineas rectas axi f d parallelas, vel nonnihil
utrimque versus d convergentes, horumque meatuum
aditus in tota ejus superficiei medietate e f g sparsi
sunt, et exitus in alia medietate e d g: ita scilicet ut
particulae striatae, venientes a parte A, facile quidem
ipsos ingredi possint per partem e f g, et egredi per adversam
e d g, non autem unquam regredi per hanc e d g,
nec egredi per e f g.
Descartes PPh 154