— 8 —
      Hic tantum breviter dicam, quid per verum bonum intelligam,
et simul quid sit summum bonum. Quod ut recte intelligatur, notandum
est, quod bonum, et malum non, nisi respective, dicantur; adeo
ut una, eademque res possit dici bona, et mala secundum diversos
respectus, eodem modo ac perfectum, et imperfectum. Nihil enim,
in sua natura spectatum, perfectum dicetur, vel imperfectum;
praesertim postquam noverimus, omnia, quae fiunt, secundum
aeternum ordinem, et secundum certas Naturae leges fieri. Cum
autem humana imbecillitas illum ordinem cogitatione sua non assequatur,
et interim homo concipiat naturam aliquam humanam
sua multo firmiorem, et simul nihil obstare videat, quominus
talem naturam acquirat, incitatur ad media quaerendum, quae
ipsum ad talem ducant perfectionem: et omne illud, quod potest
esse medium, ut eo perveniat, vocatur verum bonum; summum
autem bonum est eo pervenire, ut ille cum aliis individuis, si fieri
potest, tali natura fruatur. Quaenam autem illa sit natura, ostendemus
suo loco, nimirum esse c cognitionem unionis, quam
mens cum tota Natura habet.
Spinoza TIE 8