— 153 —
CV.
Multos esse meatus in
maculis, per quos libere
transeunt particulae
striatae.

      Sit, exempli causa, sidus I circumquaque tectum
macula d e f g, quae non potest esse tam densa, quin

poros sive meatus habeat permultos, per quos omnis
materia primi elementi, etiam illa quae constat particulis
striatis supra descriptis, transire possit. Cum
enim in principio suae generationis fuerit mollissima
et rarissima, tales pori facile in ipsa formati sunt;
cumque postea densabatur, particulae istae striatae,
aliaeque primi elementi, continuo per illos transeundo,
non permiserunt ut plane clauderentur; sed tantum
eousque angustati sunt, ut nullae materiae particulae,
striatis primi elementi crassiores, viam per ipsos habere
possint; ac etiam ut ii meatus, qui particulas
striatas ab uno polo venientes admittunt, non aptae
sint ad easdem, si regrederentur, nec etiam ad illas
— 154 —
quae veniunt ab alio polo et contrario modo sunt intortae,
recipiendas.
Descartes PPh 153-154