— 152 —
CIV.
Cur aliquae fixae dispareant,
vel ex improviso
appareant.

      Quinetiam fieri potest, ut aliquod sidus tot et tam
densis maculis involvatur, ut visum nostrum prorsus
effugiat: sicque olim Plejades numeratae sunt septem,
quae jam sex tantum conspiciuntur. Itemque fieri potest,
ut aliquod sidus, nobis antea non visum, brevissimo
tempore atque ex improviso, magna luce affulgeat.
Nempe, si totum ejus corpus ingenti et crassa
macula fuerit hactenus contectum, jamque accidat ut
materia primi elementi, solito copiosius ad illud
affluens, supra exteriorem istius maculae superficiem
se diffundat, brevissimo tempore totam conteget;
atque tunc istud sidus non minorem lucem ex se emittet,
quam si nulla plane macula involveretur. Potestque
postea, vel diu aeque fulgidum remanere, vel
paulatim rursus obscurari. Sicque contigit, in fine
anni 1572, quandam stellam, prius non visam, in signo
Cassiopejae apparuisse, quae maximam initio habuit lucem,
et sensim postea obscurata, initio anni 1574 disparuit.
Ac etiam aliae nonnullae in coelo jam lucent,
quae olim non apparebant: quarum rerum causa hic
fusius est explicanda.
Descartes PPh 152