— 8 —
      In literarum studia, adolescentes ingenui, incumbendum
vobis est, haut sane ob fines quibus facile a vili vulgo sordidoque
vincamini, ut ob parandas divitias; nec quibus a militibus
aulicisque longe superemini, ut caussa honorum et potentiae;
neque adeo quibus ducuntur philosophi, ipsius nempe
sapientiae desiderio, quo capti, plerique omnes in umbra
abditi omnem aetatem degunt ut ociosi sua animi tranquillitate
perfruantur. Aliquid est a vobis expectandum longe praestantius.
Sed quid isthuc? - mirabundus aliquis vestrum inquiet: -
a nobis humana conditione maiora petis? - Isthuc
numero ipsum, sed ita maiora ut sint tamen vestrae naturae
convenientia.
      A vobis, inquam, est expectandum ut literarum studiis
operam detis, qua vestram mentem explicetis heroicam et
sapientiam ad generis humani felicitatem instituatis: quo consilio,
nedum divitiae opesque, vobis eas aspernantibus, affluent,
sed ipsi honores et potentia vos, nihil tale curantes, ultro
ambibunt. Neque enim sine verbi delectu et pondere dixi ut
literarum studiis mentem heroicam explicetis. Nam, si heroës
a poëtis seu dicti seu ficti sunt, qui divinum iactabant
...genus ab Iove summo,

humana certe mens sine omni fabularum commento divinam
habet originem, cui tantum deest ut doctrina et eruditione
— 9 —
explicetur. Videte quantum a vobis humana conditione maiora
peto, ut postulem a vobis divinam prope vestrarum mentium
celebrari naturam!
Vico DMH 8-9