— 152 —
      Non enim Jurisprudentia inter Spartanos nata;
quia iis Lycurgi lege cautum erat, ne leges scriberentur:
— 153 —
quare apud eos nulla interpretatio necessaria: nam
semper praesenti lingua leges loquebantur. Hinc quanquam
resp. diutissime ad octingentos ferme annos durarit,
quo temporum spatio in civitatibus, quae aditum
non prohibent peregrinis, et commeatus civibus
permittunt, linguae ferme totae mutentur; jura
apud Spartanos, moribus mutatis, quos octingentis
annis mutari necesse fuit, lingua semper praesenti,
eadem esse videbantur. Non inter Athenienses,
quia apud ipsos leges in annos singulos, ut inutiles,
aut rigidae repertae, ita in singulos annos a Nomothetis
per Populum in id creatis mutabantur. In Monarchiis
Iudices prudentia, et justitia spectati ex ordine
naturali jus in singulis caussis dicunt, quod semper
est aliud pro caussarum diversitate. At Romani ubi
Plebs a Patribus Legem xii. Tabb. hoc est jus aequum
scriptum expressit, Custodia juris adversum hanc libertatem
praestitit, ut Patres jus Rom. privatum conservarent;
et quia lex scripta erat, et lingua mutaretur,
scientia interpretandi juris necessario inter ipsos nata est:
quam necessitatem adauxere Patres, eo regni consilio,
quod nullam aliam de jure Privato legem Consularem,
ut supra diximus tulerint; ut quando jus arcanum Lege
xii. Tabb. palam factum, saltem juris, sive actionum
formulas ad Leg. xii. Tabb. accommodatas Patricj arcanas
haberent; quae in specie maxime propria merito,
ut Pomponius refert, jus Civile appellantur, utpote
ex quibus Jurisprudentia Rom., sive adeo Jurisprudentia
in terris inter Romanos orta est: quod heic attente
notari velim; namque hic Pomponj locus, ut postea
videbimus nobis κριτήριον erit, quo in jure Romanorum
distinguatur, quid a jure gentium acceperint,
— 154 —
quid vero ipsi introduxerint.
Vico Univ20 152-153-154