— 151 —
CII.
Quomodo eadem macula
totum aliquod
sidus tegere possit.

      Notandumque est maculas istas cum primum generantur,
esse corpora mollissima et rarissima, ideoque
facile frangere impetum ramentorum primi elementi,
quae in ipsas impingunt, et illa sibi adjungere. Paulatim
autem postea interiorem earum superficiem, continuo
motu substantiae solaris cui contigua est, non
tantum abradi et perpoliri, sed etiam condensari et
indurari, alia interim earum superficie, quae coelo obversa
est, molli et rara remanente. Ideoque ipsas non
facile dissolvi, ex eo quod materia Solis interiorem
earum superficiem lambat, nisi simul etiam earum oras
circumfluat et transcendat, sed contra potius semper
augeri, quamdiu istae earum orae, supra Solis superficiem
eminentes, ejus materiae occursu non densantur.
Hincque potest contingere, ut aliquando una et eadem
macula supra totam superficiem alicujus sideris se extendat,
— 152 —
ibique diu permaneat, priusquam dissolvi possit.
CIII.
Cur Sol aliquando visus
sit obscurior; et
cur quarundam stellarum
magnitudines
apparentes mutentur.

      Sic referunt quidam historici, Solem aliquando per
plures dies continuos, aliquando etiam per integrum
annum, solito pallidiorem, Lunae instar, sine radiis lucem
tristem praebuisse. Notarique potest multas stellas
nunc minores majoresve apparere, quam olim ab
Astronomis descriptae sunt. Cujus non alia ratio esse
videtur, quam quod pluribus paucioribusve maculis
earum lux obtundatur.
Descartes PPh 151-152