— 151 —
CI.
Macularum productionem
et dissolutionem
a causis valde incertis
pendere.

      Sed vero macularum productio vel dissolutio a tam
minutis et tam incertis causis dependet, ut minime sit
mirandum, si quando nullae prorsus in Sole appareant,
vel si e contra nonnunquam sint tam multae, ut totum
ejus lumen obscurent. Ex hoc enim quod pauca aliqua
ex ramentis primi elementi sibi invicem adhaerescant,
fit unius maculae rudimentum, cui facile postea plura
alia junguntur, quae, nisi in priora illa impingendo
partem suae agitationis amitterent, sibi mutuo non
possent adhaerere.
Descartes PPh 151