— 6 —
VII.
Non posse a nobis dubitari,
quin existamus
dum dubitamus;
atque hoc esse primum,
quod ordine
philosophando cognoscimus.

      Sic autem rejicientes illa omnia, de quibus aliquo
— 7 —
modo possumus dubitare, ac etiam falsa esse fingentes,
facile quidem supponimus nullum esse Deum, nullum
coelum, nulla corpora; nosque etiam ipsos non habere
manus, nec pedes, nec denique ullum corpus; non
autem ideo nos, qui talia cogitamus, nihil esse: repugnat
enim, ut putemus id quod cogitat, eo ipso tempore
quo cogitat, non existere. Ac proinde haec cognitio,
ego cogito, ergo sum, est omnium prima et
certissima, quae cuilibet ordine philosophanti occurrat.
VIII.
Distinctionem inter animam
et corpus, sive
inter rem cogitantem
et corpoream, hinc
agnosci.

      Haecque optima via est ad mentis naturam, ejusque
a corpore distinctionem, agnoscendam. Examinantes
enim quinam simus nos, qui omnia quae a nobis diversa
sunt supponimus falsa esse, perspicue videmus,
nullam extensionem, nec figuram, nec motum localem,
nec quid simile, quod corpori sit tribuendum, ad
naturam nostram pertinere, sed cogitationem solam,
quae proinde prius et certius quam ulla res corporea
cognoscitur; hanc enim jam percepimus, de aliis autem
adhuc dubitamus.
Descartes PPh 6-7