— 6 —
VI.
Nos habere liberum
arbitrium, ad cohibendum
assensum in
dubiis, sicque ad errorem
vitandum.

      Sed interim, a quocunque tandem simus, et quantumvis
ille sit potens, quantumvis fallax, hanc nihilominus
in nobis libertatem esse experimur, ut semper
ab iis credendis, quae non plane certa sunt et explorata,
possimus abstinere; atque ita cavere, ne unquam
erremus.
Descartes PPh 6