— 150 —
C.
Quomodo ex ipsis aether
circa Solem et stellas
generetur. Huncque
aetherem et istas maculas
ad tertium elementum
referri.

      Sed sibi mutuo nonnihil adhaerentes, componunt
ibi magnam quandam molem, rarissimam, et aëri (sive
potius aetheri) terrae circumfuso non absimilem, quae
a Sole circumquaque forte usque ad sphaeram Mercurii,
vel etiam ultra illam, se extendit. Nec tamen
aether iste in immensum crescere potest, etiamsi novae
semper particulae ex macularum dissolutione ipsi accedant,
quia globulorum secundi elementi per illud
et circa illud continua agitatio facile potest totidem
alias dissolvere, ac rursus in materiam primi elementi
convertere. Quippe omnes Solis aliorumque siderum
— 151 —
maculas, ut et totum aetherem ipsis circumfusum, quoniam
ejus partes ad motum minus aptae sunt quam
globuli secundi elementi, ad tertium elementum referimus.
Descartes PPh 150-151