— 150 —
XCIX.
In quales particulas
maculae dissolvantur.

      Cum autem istae maculae dissolvuntur, non abeunt
in minutias plane similes iis ex quibus fuerant conflatae:
sed partim in tenuiores, ac simul solidiores, sive
figuras minus angulosas habentes; quo nomine ad
motum sunt aptiores, et ideo facile per meatus, qui
sunt inter globulos coeli circumjacentis, versus alios
vortices tendunt; partim in tenuissimas, quae ex aliarum
angulis erasae, vel in purissimam Solis substantiam
convertuntur, vel abeunt etiam versus coelum; partim
denique in crassiores, quae ex pluribus striatis, aliisve
simul junctis compositae, versus coelum expelluntur,
ubi, cum sint nimis magnae ad transeundum per illos
angustos meatus, quos globuli secundi elementi circa
se relinquunt, ipsa etiam globulorum istorum loca
subingrediuntur, et quia figuras habent valde irregulares
et ramosas, non tam facile ac illi globuli moveri
possunt.
Descartes PPh 150