— 150 —
      Citra dubium Romani Jurisconsulti testimonio
Ciceronis dicti Oracula Civitatis: et apud Latinos de
solis Oraculis, et Jurisconsultis Responsa dicta: et uti
ex adytis Oracula, ita ex jure arcano responsa data; et
uti ab Oraculis cum
dictae per carmina sortes;

tum
Vitae monstrata via est.

Ita prisci Jurisconsulti carminibus responsa dabant; ut
de legum formulis supra diximus; in quibus si
quis hos Poëticos numeros non sentiat, is ne eos
quidem audiat in Carminum Saliarium fragmentis: quae
tamen ad symphoniam canebant. Et ita naturam ferre
necesse fuit; ut primis carminibus existerent primula
rudimenta numerorum, ut numeri Plautini diu post
fusi testantur. Et Ciceronis item testimonio Jurisconsulti
non solum de jure caussae, sed de omni re dubia in
vita agenda, ut ex. gr. de ducenda uxore, de filia collocanda
deliberantibus consulebant, ut Jurisconsulti videantur
esse Divini, seu Vates Romanorum, unde fortasse
mansit canere, pro praedicere.
      Certe quoque diu, et obfirmatissime Rom. Patricj
in perpetua illa de Connubiis, Imperiis, Sacerdotiis
plebi communicandis contentione auspicia sua esse
affirmabant: et nos omnes priscos J. C. Rom. patricios
fuisse ostendimus. Praeterea supra vidimus
Fas gentium linguam heroicam fuisse, quam Fortes soli
callebant: et literaturam heroicam Optimorum arcanam
— 151 —
fuisse, qua continebatur scientia etymorum,
quibus res ipsas definiebant, quod est unicum studium
philosophorum; et vidimus Jurisconsultos Romanos
hoc etymorum genere in Jurisprudentia usos esse.
Vico Univ20 150-151