— 6 —
V.
Cur etiam de Mathematicis
demonstrationibus.

      Dubitabimus etiam de reliquis, quae antea pro maxime
certis habuimus; etiam de Mathematicis demonstrationibus,
etiam de iis principiis, quae hactenus
putavimus esse per se nota: tum quia vidimus aliquando
nonnullos errasse in talibus, et quaedam pro
certissimis ac per se notis admisisse, quae nobis falsa
videbantur; tum maxime, quia audivimus esse Deum,
qui potest omnia, et a quo sumus creati. Ignoramus
enim, an forte nos tales creare voluerit, ut semper fallamur,
etiam in iis quae nobis quam notissima apparent;
quia non minus hoc videtur fieri potuisse, quam
ut interdum fallamur, quod contingere ante advertimus.
Atque si non a Deo potentissimo, sed vel a nobis
ipsis, vel a quovis alio, nos esse fingamus: quo minus
potentem originis nostrae authorem assignabimus,
tanto magis erit credibile, nos tam imperfectos esse,
ut semper fallamur.
Descartes PPh 6